Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
3. Hoc loco libet interponere, etsi seiunctum ab re proposita est, nimia fiducia quantae calamitati soleat esse. nam magistratuum Thebanorum statim ad aures pervenit exules in urbem venisse. id illi vino epulisque dediti usque eo despexerunt, ut ne quaerere quidem de tanta re laborarint. [2] accessit quod etiam magis aperiret eorum dementiam. allata est enim epistula Athenis ab Archia, uno ex iis qui sacris praeerant Eleusinius, Archiae, qui tum maximum magistratum Thebis obtinebat, in qua omnia de profectione eorum perscripta erant. quae cum iam accubanti in convivio esset data, sicut erat signata, sub pulvinum subiciens 'in crastinum' inquit 'differo res serias.' [3] at illi omnes, cum iam nox processisset, vinolenti ab exulibus duce Pelopida sunt interfecti. quibus rebus confectis, vulgo ad arma libertatemque vocato, non solum qui in urbe erant, sed etiam undique ex agris concurrerunt, praesidium Lacedaemoniorum ex arce pepulerunt, patriam obsidione liberarunt, auctores Cadmeae occupandae partim occiderunt, partim in exilium eiecerunt.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.